monumenta.ch > Plinius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 37
{XVII} quis ista mortalium persequi possit aut quis usus noscendi intellegatur? insignia maxime et aliqua de causa notata voluptarium sit attigisse artificesque celebratos nominavisse, singulorum quoque inexplicabili multitudine, cum Lysippus MD opera fecisse prodatur, tantae omnia artis, ut claritatem possent dare vel singula: numerum apparuit defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres; solitum enim ex manipretio cuiusque signi denarios seponere sureos singulos.